Hľadaný výraz: Sdc 6,36-40, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
36 Dixitque Gedeon ad Deum: “ Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es, 37 ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel ”. 38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere concham rore complevit. 39 Dixitque rursus ad Deum: “ Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero signum quaerens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens ”. 40 Fecitque Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.

1

mail   print   facebook   twitter